13.
1 | Non ergo nos moveat, quod ita scriptum est: Qui primitias Spiritus habentes, ipsi intra nos ingemiscimus, adoptionem filiorum exspectantes, redemptionem corporis nostri (Rom. VIII, 23); sensus enim apertus est, eo quod primitias Spiritus habentes ingemiscunt, adoptionem filiorum exspectantes: quae adoptio filiorum, redemptio totius corporis est, quando facie ad faciem quasi Dei filius per adoptionem videbit illud divinum et aeternum bonum; est enim adoptio filiorum in Ecclesia Domini, quando clamat Spiritus, Abba pater (Galat. IV, 6); sicut habes ad Galatas. |
2 | Sed illa erit perfecta, quando resurgent omnes in incorruptione, honore, gloria, qui mereantur Dei faciem videre; tunc enim vere redemptam se humana iudicabit conditio. |
3 | Unde Apostolus gloriatur dicens: Quia spe salvi facti sumus (Rom. VIII, 24). |
4 | Solvat enim spes, sicut et fides, de qua dicitur: Fides tua te salvum fecit (Luc. XVIII, 42). |